monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 19
Cumque hoc feceritis, impietatem vestram omnibus nuntiate: ut non solum fecisse, sed et alios docuisse videamini. Haec autem praecipio, et imperativo modo loquor, ut vestrae satisfaciam voluntati, quia sic egistis et sic voluistis, filii Israel, dicit Dominus Deus. Quapropter et ego dedi vobis stuporem dentium, ut LXX transtulerunt, quos in hoc loco propter simplicitatem verbi secuti sumus: sive munditiam dentium, ut interpretati sunt Aquila et Symmachus, ut per mundos dentes, famis magnitudinem demonstrarent.